- GENEBRARDUS Gilbertus
- GENEBRARDUS GilbertusArvernus, Benedictinus, Turnebi, Carpentarii, Sanctii discip. Regius S. linguae Parisiis Prof. Ligae addictissimus, hinc Archiep. Aquensis A.C. 1593. Sed cum pro suggestu usque pergeret in regem invehi, periculum veritus, Avenionem secessit ibi libro, de sacrarum electionum iure, ad Eccl. Rom. redintegrationem, edito: qui a Parlamento Provinciae damnatus est, auctore perpetuo exilio multato. Obiit A. C. 1597. Aet. 60. Scripsit in Psalmos, contra Antitrinitarios, Chronologiam sanctam, usque ad A. C. 1584. continuatam postmodum a Ioh. March. Medico, Liturgiam Apostolicam, versionem Iosephi, etc. Vide thuan. Hist. l. 119. et Auctores, apud Moret. Dict. Hist. citatos. Adde Elogia Sammarth. et Anton, Teissier, qui inter alia Scriptorum eius prolixum catalogum exhibet, P. Simonem Hist. Crit. Vet. Test. l. 3. c. 15. Mezeraeum Hist. Gall. Thomas. de Plagis Liter. §. 440. Alios. Iuxta nonnullos auctor quoque fuit libri merito exsecrabilis, cuit tit. Gul. Rossaeus de iusta Reip. Christianae in Reges imptos et haereticos animadversione, iustissimaque Catholicorum adi Henricum Navarraeum et quemcumque haereticum a regno Galliae repellendum, Antverpiae editum in Octavo. A. C. 1592 Placcius de Scriptis Anonymis p. 249. quem tamen alii GUl. Giffordo. Turco-Calvinismi auctoris, alii Boucherio tribuendum censent. Teissier d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.